Author: Thomas Aquinas, c. 1225-1274 Meter: 6.5.6.5 D Appears in 44 hymnals First Line: Adoro te devote Lyrics: LATIN -
1 Adoro te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subicit,
Quia te contemplans totum deficit.
2 Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditus solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo veritatis verbo verius.
3 In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens.
4 Plagas, sicut Thomas, non intueor:
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
5 O memoriale mortis Domini,
Panis vivus vitam praestans homini,
Praesta mean menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.
6 Pie pellicane, Jesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
7 Jesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio:
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beátus tuae gloriae. Topics: Devotional Used With Tune: ADORE TE DEVOTE
Adore Te Devote