Credo in unum Deum

Representative Text

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei Unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi.
Amen.


Source: RitualSong (2nd ed.) #373

Timeline

Instances

Instances (1 - 8 of 8)

Gather (3rd ed.) #305

Text

Lead Me, Guide Me (2nd ed.) #198

Page Scan

Oramos Cantando = We Pray In Song #258

Text

RitualSong (2nd ed.) #373

Text

RitualSong #367

Text

Worship (3rd ed.) #295

Text

Worship (3rd ed.) #345

Text

Worship (4th ed.) #300

Include 7 pre-1979 instances
Suggestions or corrections? Contact us