Text: | O crucifer bone, lucisator |
Author: | Prudentius |
O crucifer bone, lucisator,
omniparens, pie, verbigena,
edite corpore virgineo,
sed prius in genitore potens,
astra, solum, mare quam fierent:
Huc nitido precor intuitu
flecte salutiferam faciem,
fronte serenus et inradia,
nominis ut sub honore tui
has epulas liceat capere.
Te sine dulce nihil, Domine,
nec iuvat ore quid adpetere,
pocula ni prius atque cibos,
Christe, tuus favor inbuerit
omnia sanctificante fide.
Fercula nostra Deum sapiant,
Christus et influat in pateras:
seria, ludicra, verba, iocos,
denique quod sumus aut agimus,
trina superne regat pietas.
Hic mihi nulla rosae spolia,
nullus aromate fragrat odor,
sed liquor influit ambrosius
nectareamque fidem redolet
fusus ab usque Patris gremio.
Sperne camena leves hederas,
cingere tempora quis solita es,
sertaque mystica dactylico
texere docta liga strophio,
laude Dei redimita comas.
Quod generosa potest anima,
lucis et aetheris indigena,
solvere dignius obsequium,
quam data munera si recinat
artificem modulata suum?
Ipse homini quia cuncta dedit,
quae capimus dominante manu,
quae polus aut humus aut pelagus
aere, gurgite, rure creant,
haec mihi subdidit et sibi me.
Callidus inlaqueat volucres
aut pedicis dolus aut maculis,
inlita glutine corticeo
vimina plumigeram seriem
inpediunt et abire vetant.
Ecce per aequora fluctivagos
texta greges sinuosa trahunt:
piscis item sequitur calamum
raptus acumine vulnifico
credula saucius ora cibo.
Fundit opes ager ingenuas
dives aristiferae segetis:
his ubi vitea pampineo
brachia palmite luxuriant,
pacis alumna ubi baca viret.
Haec opulentia Christicolis
servit et omnia suppeditat:
absit enim procul ilia fames,
caedibus ut pecudum libeat
sanguineas lacerare dapes.
Sint fera gentibus indomitis
prandia de nece quadrupedum:
nos oleris coma, nos siliqua
feta legumine multimodo
paverit innocuis epulis.
Spumea mulctra gerunt niveos
ubere de gemino latices,
perque coagula densa liquor
in solidum coit et fragili
lac tenerum premitur calatho.
Mella recens mihi Cecropia
nectare sudat olente favus:
haec opifex apis aerio
rore liquat tenuique thymo,
nexilis inscia connubii.
Hinc quoque pomiferi nemoris
munera mitia proveniunt,
arbor onus tremefacta suum
deciduo gravis imbre pluit
puniceosque iacit cumulos.
Quae veterum tuba, quaeve lyra
flatibus inclita vel fidibus
divitis omnipotentis opus,
quaeque fruenda patent homini
laudibus aequiparare queat?
Te Pater optime mane novo,
solis et orbita cum media est,
te quoque luce sub occidua
sumere cum monet hora cibum,
nostra Deus canet harmonia.
Quod calet halitus interior,
corde quod abdita vena tremit,
pulsat et incita quod resonam
lingua sub ore latens caveam,
laus superi Patris esto mihi.
Nos igitur tua sancte manus
caespite conposuit madido
effigiem meditata suam,
utque foret rata materies
flavit et indidit ore animam.
Tunc per amoena vireta iubet
frondicomis habitare locis,
ver ubi perpetuum redolet
prataque multicolora latex
quadrifluo celer amne rigat.
Haec tibi nunc famulentur, ait,
usibus omnia dedo tuis:
sed tamen aspera mortifero
stipite carpere poma veto,
qui medio viret in nemore.
Hic draco perfidus indocile
virginis inlicit ingenium,
ut socium malesuada virum
mandere cogeret ex vetitis
ipsa pari peritura modo.
Corpora mutua--nosse nefas--
post epulas inoperta vident,
lubricus error et erubuit:
tegmina suta parant foliis,
dedecus ut pudor occuleret.
Conscia culpa Deum pavitans
sede pia procul exigitur.
innuba fernina quae fuerat,
coniugis excipit inperium,
foedera tristia iussa pati.
Auctor et ipse doli coluber
plectitur inprobus, ut mulier
colla trilinguia calce terat:
sic coluber muliebre solum
suspicit atque virum mulier.
His ducibus vitiosa dehinc
posteritas ruit in facinus,
dumque rudes imitatur avos,
fasque nefasque simul glomerans
inpia crimina morte luit.
Ecce venit nova progenies,
aethere proditus alter homo,
non luteus, velut ille prior:
sed Deus ipse gerens hominem,
corporeisque carens vitiis.
Fit caro vivida sermo Patris,
numine quam rutilante gravis
non thalamo, neque iure tori,
nec genialibus inlecebris
intemerata puella parit.
Hoc odium vetus illud erat,
hoc erat aspidis atque hominis
digladiabile discidium,
quod modo cernua femineis
vipera proteritur pedibus.
Edere namque Deum merita
omnia virgo venena domat:
tractibus anguis inexplicitis
virus inerme piger revomit,
gramine concolor in viridi.
Quae feritas modo non trepidat,
territa de grege candidulo?
inpavidas lupus inter oves
tristis obambulat et rabidum
sanguinis inmemor os cohibet.
Agnus enim vice mirifica
ecce leonibus inperitat:
exagitansque truces aquilas
per vaga nubila, perque notos
sidere lapsa columba fugat.
Tu mihi Christe columba potens,
sanguine pasta cui cedit avis,
tu niveus per ovile tuum
agnus hiare lupum prohibes,
sub iuga tigridis ora premens.
Da locuples Deus hoc famulis
rite precantibus, ut tenui
membra cibo recreata levent,
neu piger inmodicis dapibus
viscera tenta gravet stomachus.
Haustus amarus abesto procul,
ne libeat tetigisse manu
exitiale quid aut vetitum:
gustus et ipse modum teneat,
sospitet ut iecur incolume.
Sit satis anguibus horrificis,
liba quod inpia corporibus
ah miseram peperere necem,
sufficiat semel ob facinus
plasma Dei potuisse mori.
Oris opus, vigor igneolus
non moritur, quia flante Deo
conpositus superoque fluens
de solio Patris artificis
vim liquidae rationis habet.
Viscera mortua quin etiam
post obitum reparare datur,
eque suis iterum tumulis
prisca renascitur effigies
pulvereo coeunte situ.
Credo equidem, neque vana fides,
corpora vivere more animae:
nam modo corporeum memini
de Phlegethonte gradu facili
ad superos remeasse Deum.
Spes eadem mea membra manet,
quae redolentia funereo
iussa quiescere sarcophago
dux parili redivivus humo
ignea Christus ad astra vocat.
Text Information | |
---|---|
First Line: | O crucifer bone, lucisator |
Title: | O crucifer bone, lucisator |
Author: | Prudentius |
Language: | Latin |
Publication Date: | 1905 |