Text: | Sacrum convivium |
Sacrum convivum,
in quo Dei Filius,
Christus Dominus crucifixus,
pascit Ecclesiam mirando mysterio.
Sub pane sacro dans Corpus
illud suum verum,
quod pependit in Crucis ligno.
Sub vino sacro dans Sanguinem
suum illum verum,
qui effusus est pro peccatis mundi.
Sic adest Christus in Coena,
non sola gratia,
no solo spiritu,
no absens corpore.
Sed quia sedit ad dexteram patris,
in coelestibus,
implens omnia vere praesens
est Deus et Homo,
potens omnia, verax in verbo suo.
Cum inquit dicens:
Hoc est corpus meum,
quod pro vobis traditur:
Accipite, comedite.
Ergo in Coeno sacratissima
Corpus Domini manducant omnes Christiani,
digni et indigni,
Digni edunt ore et fide ad vitam aeternam.
Indigni edunt solo ore sine fide ad mortis judicium.
Text Information | |
---|---|
First Line: | Sacrum convivium |
Language: | German; Latin |
Publication Date: | 1848 |
Topic: | Gesänge zum heiligen Abendmahl; Songs for the Holy Supper |
Notes: | Now Public Domain. |