1 Spiritus sancti gratia,
Apolstolorum pectora
replevit sun gratia
donans linguarum genera.
2 Misit per mundi climata,
pari verbi potentia,
ut praedicarent variis
linguis omni creaturae.
3 Dicens eis: accipite
Spiritum Sanctum hodie,
ipse docebit omnia,
futura et praeterita.
4 Dicens eis: dum steteritis
coram regibus et principibus,
nolite cogitare, quomode,
aut quid loquamini.
5 Dabitur vobis illa hora,
honor virtus et gloria,
quae replet disideria,
virtute sed divina.
6 Laudemus consolatorem,
omniumque creatorem,
ipse amovit errorrem,
verm inducit vervorem.
7 Ergo nunc cum tripudio
benedicamus Domino,
laudetur sancta Trinitas,
Deo dicamus gratias
Text Information | |
---|---|
First Line: | Spiritus sancti gratia |
Language: | German; Latin |
Publication Date: | 1848 |
Topic: | Gesänge aufs heilige Pfingst-Fest; Pentecost |