14249 | The Cyber Hymnal#14250 | 14251 |
Text: | Tempus Adest Floridum |
Author: | Unknown |
Tune: | [Tempus adest floridum, surgent namque flores] |
Media: | MIDI file |
1 Tempus adest floridum, surgent namque flores
Vernales in omnibus, imitantur mores
Hoc quod frigus laeserat, reparant calores
Cernimus hoc fieri, per multos labores.
2 Sunt prata plena floribus, iucunda aspectu
Ubi iuvat cernere, herbas cum delectu
Gramina et plantae hyeme quiescunt
Vernali in tempore virent et accrescunt.
3 Haec vobis pulchre monstrant Deum creatorem
Quem quoque nos credimus omnium factorem
O tempus ergo hilare, quo laetari libet
Renovato nam mundo, nos novari decet.
4 Terra ornatur floribus et multo decore
Nos honestis moribus et vero amore
Gaudeamus igitur tempore iucundo
Laudemusque Dominum pectoris ex fundo.
Text Information | |
---|---|
First Line: | Tempus adest floridum, surgent namque flores |
Title: | Tempus Adest Floridum |
Author: | Unknown |
Language: | Latin |
Source: | 13th Century; Swedish Piae Cantiones, 1582 |
Copyright: | Public Domain |
Tune Information | |
---|---|
Name: | [Tempus adest floridum, surgent namque flores] |
Key: | G Major or modal |
Source: | Spring Carol, 14th Century |
Copyright: | Public Domain |
Media | |
---|---|
Adobe Acrobat image: | |
MIDI file: | MIDI |
Noteworthy Composer score: | Noteworthy Composer Score |